Thesauros Edebiyat Hitabet De haruspicum responso in P. Clodium

De haruspicum responso in P. Clodium

De haruspicum responso in P. Clodium Cicero, Marcus Tullius
5 nihil enim contra me fecit odio mei, sed odio severitatisveritatis Harl. 2590, odio dignitatisodio dignitatis Hbς: om. P et pler., odio rei publicae: non me magis violavit quam senatum, quam equites Romanos, quam omnis bonos, quam Italiam cunctam: non denique in me sceleratior fuit quam in ipsos deos immortalis. etenim illos eo scelere violavit quo nemo antea: in me fuit eodem animo quo etiam eiuseius k et Harl. 2590: meus rell. praeter MC (suus) familiaris Catilina, si vicisset, fuisset. itaque eum numquam a me esse accusandum putavi, non plus quam stipitem illum qui quorum hominum esset nesciremus, nisi se Ligurem ipse esse diceret. quid enim hunc persequar, pecudem ac beluam, pabulo inimicorum meorum et glande corruptum? qui si sensitsentit Lamb.: senserit bς quo se scelere devinxerit, non dubito quin sit miserrimus; sin autem id non videt, periculum est ne se stuporis excusatione defendat.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi