Thesauros Edebiyat Hitabet De haruspicum responso in P. Clodium

De haruspicum responso in P. Clodium

De haruspicum responso in P. Clodium Cicero, Marcus Tullius
48 idem postea quam respirare vos a metu caedis, emergere auctoritatem vestram e fluctibus illis servitutis, reviviscere memoriam ac desiderium mei vidit, vobis se coepit subito fallacissime venditare; tum leges Iulias contra auspicia latas et hic et in contionibus dicere, in quibus legibus inerat curiata illa lex quae totum eius tribunatum continebat, quamquam quod Madv. caecus amentia non videbat. producebat fortissimum virum, M. Bibulum; quaerebat ex eo, C. Caesare leges ferente de caelo semperne-ne Hk: om. PB servasset; semper se ille servasse dicebat. augures interrogabat, quae ita lata essent rectene lata essent; illi vitio lata esse dicebant. ferebant in oculis hominem quidam boni viri et de me optime meriti, sed illius, ut ego arbitror, furoris ignari. longius processit; in ipsum Cn. Pompeium, auctorem, ut praedicare est solitus, consiliorum suorum, invehi coepit; inibat gratiam a non nullis.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi