Thesauros Edebiyat Hitabet De haruspicum responso in P. Clodium

De haruspicum responso in P. Clodium

De haruspicum responso in P. Clodium Cicero, Marcus Tullius
38 quis enim ante teante te PHbk: ante Bςtc sacra illa vir sciens viderat, ut quisquam poenam quae sequeretur id scelus scire posset? an tibi luminis obesset caecitas plus quam libidinis? ne id quidem sentis, coniventisconiventis b2k all: contuentes P2BHGEt illos oculos abavi tui magis optandos fuisse quam hos flagrantis sororissororiis stupris Koch, improb. Zielinsk.? tibi vero, si diligenter attendes, intelleges hominum poenas deesse adhuc, non deorum. homines te in re foedissima defenderunt, homines turpissimum nocentissimumque laudarunt, homines prope confitentem iudicio liberaverunt, hominibus iniuria tui stupri inlata in ipsos dolori non fuit, homines tibi arma alii in me, alii post in illum invictum civem dederunt, hominum beneficia prorsus concedo tibi iam maioratibi iam maiora Halm: tibiamaiora P: tibi at (ac tc) maiora P2BHbk non esse quaerenda:

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi