Thesauros Edebiyat Hitabet De haruspicum responso in P. Clodium

De haruspicum responso in P. Clodium

De haruspicum responso in P. Clodium Cicero, Marcus Tullius
35 nec confero nunc in te unum omnia. spes maior esset salutis, si praeter te nemo esset impurus; plures sunt; hoc et tu tibi confidis magis et nos prope iure diffidimus. quis Platorem ex Orestide, quae pars Macedoniae libera est, hominem in illis locis clarum ac nobilem, legatum Thessalonicam ad nostrum, ut se ipse appellavit, imperatorem venisse nescit? quem ille propter pecuniam, quam ab eo extorquere non poterat, in vinclavincla PH et pler.: vincula bk coniecit, et medicum intromisit suum qui legato socio amico libero foedissime et crudelissime venas incideret. securis suas cruentari scelere noluit: nomen quidem populi Romani tanto scelere contaminavit ut id nulla re possit nisi ipsius supplicio expiari. qualis hunc carnifices putamus habere, qui etiam medicis suis non ad salutem sed ad necem utatur?
36 sed recitemus quid sequaturquod sequitur c Lamb.. fidem ivsqve ivrandvm neglectvm. hoc quid sit per se ipsum non facile interpretor, sed ex eo quod sequitur suspicor de tuorum iudicum manifesto periurio dici, quibus olim erepti essent nummi nisi a senatu praesidium postulassent. qua re autem de iisiis P2: is P1: his Bt rell. dici suspicer haec causa est, quod sic statuo, et illud in hac civitate esse maxime inlustre atque insigne periurium, et te ipsum tamen in periuri crimenin periurii crimen Madv.: in per. poenam Naugerius (2): in periurium imprime (impune Mbςt) codd. ab iishis P et pler. quibuscum coniurasti non vocari.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi