32
vetera fortasse loquimur; quamquam hoc si minus civili iure perscriptum est, lege tamen naturae, communi iure gentium sanctum est ut nihil mortales a dis immortalibus usu capere possint. verum tamen antiqua neglegimus: etiamne ea neglegemusneglegimus H, -igimus Mbk, -egemus PG: -igemus BEw, -egamus t, ut coni. Muell.: ibid. neglegemus P2GH: -igemus Bkt all.: -egamus P1 quae fiunt cum maxime, quae videmus? L. Pisonem quis nescit his temporibus ipsis maximum et sanctissimum Dianae sacellum in Caeliculo sustulisse? adsunt vicini eius loci; multi sunt etiam in hoc ordine qui sacrificia gentilicia illo ipso in sacello statostato P1G: statuto P2 rell. loco anniversariaanniversaria b Naugerius (2): -ari P1GH: -arii Bb2k all. factitarint. et quaerimus di immortales quae loca desiderent, quid significent, de quo loquantur? A Sex. Serrano sanctissima sacella suffossa, inaedificata, oppressa, summa denique turpitudine foedata esse nescimus?