15
quae primum aedificatur ex auctoritate senatussenatus codd. praeter PB (senati) pecunia publica, deinde contra vim nefariam huius gladiatoris tot senati consultis munita atque saepta est. primum negotium isdem magistratibus est datum anno superiore, ut curarent ut sine vi aedificare mihi liceret, quibus in maximis periculis universa res publica commendari solet; deinde, cum ille saxis et ignibus et ferro vastitatem meis sedibusaedibus GE2 intulisset, decrevit senatus eos qui id fecissent lege de vi, quae estesset Ernesti in eos qui universam rem publicam oppugnassent, teneri. vobis vero referentibus, o post hominum memoriam fortissimi atque optimi consules! decrevit idem senatus frequentissimus qui meam domum violasset contra rem publicam esse facturum.