13
nego umquam post sacra constituta, quorum eadem est antiquitas quae ipsius urbis, ulla de re, ne de capite quidem virginum Vestalium, tam frequens conlegium iudicasse. quamquamQuamquam etc.: sic distinxi, Muellerum secutus. ad facinoris disquisitionem interest adesse quam plurimos (ita est enim interpretatio illa pontificum, ut eidem potestatem habeant iudicum), religionis explanatio vel ab uno pontifice perito recte fieri potest (quod idem in iudicio capitis durum atque iniquum estesset Halm), tamenEdd. habent iudicasse: quamquam ... quam plurimos; ita est ... iudicum. Religionis ... fieri potest, quod ... iniquum est: tamen etc. sic reperietis, frequentiores pontifices de mea domo quam umquam de caerimoniis virginum iudicasse. postero die frequentissimus senatus te consule designato, Lentule, sententiae principe, P. Lentulo et Q. Metello consulibus referentibus statuit, cum omnes pontifices qui erant huius ordinis adessent, cumque alii qui honoribus populi Romani antecedebant multa de conlegi iudicio verba fecissent, omnesque idem scribendo adessent, domum meam iudicio pontificum religione liberatam videri.