Thesauros Edebiyat Hitabet De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices Cicero, Marcus Tullius
111 at unde est ista inventaest ista inventa ut Ge ita PBΣt: inventa est ista Hbς Libertas? quaesivi enim diligenter. Tanagraea quaedam meretrix fuisse dicitur. eius non longe a Tanagra simulacrum e marmore in sepulcro positum fuit. hoc quidam homo nobilis, non alienus ab hoc religioso libertatis sacerdote, ad ornatum aedilitatis suae deportavit; etenim cogitarat omnis superiores muneris splendore superare. itaque omnia signa, tabulas, ornamentorum quod superfuit in fanis et locislocis Hk: om. rell. communibus inin Hb2: om. rell. (tota e Gr. bk) tota Graecia atque insulis omnibus honoris populi Romani causa sane frugaliter domum suam deportavit.
112 is postea quam intellexit posse se interversa aedilitate a L. Pisone consule praetorem renuntiari, si modo eadem prima littera competitorem habuisset aliquem, aedilitatem duobus in locis, partim in arca, partim in hortis suis conlocavit: signum de busto meretricis ablatum isti dedit, quod esset signum magis istorumistorum licentiae Markland (cf. § 131) quam publicae libertatis. hanc deam quisquam violare audeataudeat k: audeat et Pb et pler., imaginem meretricis, ornamentum sepulcri, a fure sublatam, a sacrilego conlocatam? haec me domo mea pellet? haec victrixvictrix Ern.: ultrix codd. adflictae civitatis rei publicae spoliis ornabitur? haec erit in eo monumento quod positum est ut esset indicium oppressi senatus ad memoriam sempiternaesempiternae ut GMe ita PBςt: -am Hbk (cf. § 87) turpitudinis?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi