Thesauros Edebiyat Hitabet De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices Cicero, Marcus Tullius
107 equidem sic accepi, pontifices, in religionibus suscipiendis caput esse interpretari quae voluntas deorum immortalium esse videatur; nec est ulla erga deos pietas nisi sitnisi sit scripsi: si codd. (nisi bkt): si honesta deest (deẽ) Bait.: sine honesta ... opinione Halm honesta de numine eorum ac mente opinio, ut expeti nihil ab iis, quod sit iniustum atque inhonestum, iustum aut honestum arbitrereut ... iustum aut honestum arbitrere scripsi (Cl. Qu. iv. 173): ut ... fas esse arbitrere Muell.: cum ... arbitrare (-ere b) codd.: cum ... arbitramur oportere Halm. hominem invenire ista labes, tum cum omnia tenebat, neminem potuit cui meas aedis addiceret, cui traderet, cui donaret. ipse cum loci illius, cumcum k: tum P et pler. aedium cupiditate flagraret ob eamque causam unam funestafunesta Muell. (§ 42): una (om. Ge) iusta codd.: universa Lamb.: iniusta Ern.: inusta Halm illa rogatione sua vir bonus dominum se in meis bonis esse voluisset, tamen illo ipso in furore suo non est ausus meam domum, cuius cupiditate inflammatus erat, possidere: deos immortalis existimatis, cuius labore et consilio sua ipsi templa tenuerunt, in eius domum adflictam et eversam per vimvim secl. Momms.: unius Hbk hominis sceleratissimi nefarium latrocinium inmigrare voluisse?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi