106
quae tua fuit consecratio? tuleram, inquit, ut mihi liceret. quid? non exceperas ut, si quid ius non esset rogarirogari Brissonius: rogare codd., ne esset rogatum? ius igitur statuetis esse unius cuiusque vestrum sedis, aras, focos, deos penatis subiectossubiectos b2 et ed. R.: sublatos rell. esse libidini tribuniciae? in quem quisque per homines concitatos inruerit, quem impetu perculerit, huius domum non solum adfligere, quod est praesentis insaniae quasi tempestatis repentinae, sed etiam in posterum tempus sempiterna religione obligare?