Thesauros Edebiyat Hitabet De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices Cicero, Marcus Tullius
104 O rem quam homines solutisoluti Manutius: soluti a (et k) cura liberati PHb2 et pler.: sol. a cura et lib. Angelius ridere non desinant, tristiores autem sine maximo dolore audire non possint! Publiusne Clodius, qui ex pontificis maximi domo religionem eripuit, is inis in ut Halm ita Hbk: is codd. praeter b (in) meam intulit? HuncinHuncin codd. praeter G (huncine), t (hunc) kb2 (hunc inq~ in) vos, qui estis antistites caerimoniarum et sacrorum, auctorem habetis et magistrum publicae religionis? O di immortales!—vos enim haec audire cupio—P. Clodius vestra sacra curat, vestrum numen horret, res omnis humanas religione vestra contineri putat? hic non inludit auctoritati horum omnium qui adsunt summorum virorum, non vestra, pontifices, gravitate abutitur? ex isto ore religionis verbum excidere aut elabi potest? quamquam Lamb.: cum codd. tu eodem ore, accusando senatum quod severe de religione decerneret, impurissime taeterrimeque violasti.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi