Thesauros Edebiyat Hitabet De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices Cicero, Marcus Tullius
101 an ego tantam aut animi duritiam habere aut oculorum impudentiam possim ut, cuius urbis servatorem me esse senatus omnium adsensu totiens iudicarit, in ea possim intueri domum meam eversam, non ab inimico meo sed ab hoste communi, et ab eodem aedemaedem add. Lamb. exstructam et positam in oculis civitatis, ne umquam conquiescere possit fletus bonorum? Sp. Maeli regnum adpetentis domus est complanata, et, quia illudet quia illud L. Spengel: et qui (si quid k) aliud codd. aequum accidisse populus Romanus Maelio iudicavit, nomine ipso Aequimaeli iustitia poenaeiustitia poenae Halm: stultitia poena codd. comprobata est. Sp. Cassi domus ob eandem causam estest add. Bait., post eo (eodem Mbke) Klotz eversa atque in eo loco aedis posita telluris. in Vacci pratis domus fuit M. Vacci, quae publicata est etest et ut cod. w solus ita PBHkbt eversa ut illius facinus memoria etmemoria et codd. praeter P1 (memoriae): facinoris memoria nomine Bait. nomine loci notaretur. M. Manlius cum ab ascensu Capitoli Gallorum impetum reppulisset, non fuit contentus benefici sui gloria; regnum adpetisse est iudicatus; ergo eius domum eversam duobus lucis convestitam videtis. quam igitur maiores nostri sceleratis ac nefariis civibus maximam poenam constitui posse arbitrati sunt, eandem ego subibo ac sustinebo, ut apud posteros nostros non exstinctor coniurationis et sceleris sed auctor et duxauctores et duces P1G fuisse videarvideantur P1: videamur G?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi