Thesauros Edebiyat Hitabet De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices Cicero, Marcus Tullius
98 suscipere tantos animi dolores, atque ea quae capta urbe accidunt victis stante urbe unum perpeti, et iam se videre distrahi a complexu suorum, disturbari tecta, diripi fortunas, patriae denique causa patriam ipsam amittere, spoliari populi Romani beneficiis amplissimis, praecipitari ex altissimo dignitatis gradu, videre praetextatospraetextatos k: -textos rell. inimicos nondum morte complorata arbitria petentis funeris: haec omnia subire conservandorum civium causa, atque id cumid cum scripsi: ita cum (ita tum P2BH, ita tum cum e) codd.: ita ut cum Hk: ita pati ut Halm: neque vitare ut Madv. dolenter adsis non tamadsis non tam (absis bk) codd. praeter P1Me (dolenter asetsis non tam): dolenter feras et sis non tam Bait. sapiens quam ii qui nihil curant, sed tam amans tuorum ac tui quam communis humanitas postulat, ea laus praeclara atque divina estest G: sit Me: om. P rell.. nam qui ea quae numquam cara ac iucunda duxit animo aequo rei publicae causa deserit, nullam benivolentiam insignem in rem publicam declarat; qui autem ea relinquit rei publicae causa a quibus cum summo dolore divellitur, ei cara patria est, cuius salutem caritati anteponit suorum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi