Thesauros Edebiyat Hitabet De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices Cicero, Marcus Tullius
92 hic tu me etiam gloriari vetas; negas esse ferenda quae soleam de me praedicare, et homo facetus inducis etiam sermonem urbanum ac venustum, me dicere solere esse me Iovem, eundemque dictitare Minervam esse sororem meam. non tam insolens sum, quod Iovem esse me dico, quam ineruditus, quod Minervam sororem Iovis esse existimo; sed tamen ego mihi sororem virginem adscisco, tu sororem tuam virginem esse non sisti. sed vide ne tu te soleas Iovem dicereducere Muell., quod tu iure eandem sororem et uxorem appellare possis.
93 et quoniam hoc reprehendis, quod solere me dicas de me ipsoipso codd. praeter P1 (ipsam): ipsum Muell. gloriosius praedicare, quis umquam audivit cum ego de me nisi coactus ac necessario dicerem? nam si, cum mihi furta largitiones libidines obiciuntur, ego respondere soleo meis consiliis periculis laboribus patriam esse servatam, non tam sum existimandus de gestis rebus gloriari quam de obiectis confiteri. sed si mihi ante haec durissima rei publicae tempora nihil umquam aliud obiectum est nisi crudelitas eiuseius Muell.: illius all. (et om. unius Hb): ea codd. pler.: mea Momms.: et ea Madv.: eaque Halm unius temporis, cum a patria perniciem depuli, quid? me huic maledicto utrum non respondere an demisse respondere decuit?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi