Thesauros Edebiyat Hitabet De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices Cicero, Marcus Tullius
85 quis in meum locum iudicem subdidit? quis meorum amicorum testamentum discessu meo fecit qui mihi non idem tribuerit quod etet del. Bait. (cf. § 87) si adessem? quis me non modo civis, sed socius recipere contra tuam legem et iuvare dubitavit? denique universus senatus, multo ante quam est lata lex de me, gratias agendas censuit civitatibus iis quae M. Tullium—tantumne? immo etiam—civem optime de re publica meritum, recepissent. et tu unus pestifer civis eum restitutum negas esse civem quem eiectum universus senatus non modo civem, sed etiam egregium civem semper putavit?
86 at vero, ut annales populi Romani et monumenta vetustatis loquunturlocuntur PHk, KaesoKaeso caeso P1: ceso GMe: censor P2 rell. ille Quinctius et M. Furius Camillus et C. ServiliusC. Garat.: M. codd. Ahala, cum essent optime de re publica meriti, tamen populi incitati vim iracundiamque subierunt, damnatique comitiis centuriatis cum in exsilium profugissent, rursus ab eodem populo placato sunt in suam pristinam dignitatem restituti. quod si his damnatis non modo non imminuit calamitas clarissimi nominis gloriam, sed etiam honestavit (nam etsi optabilius est cursum vitae conficere sine dolore et sine iniuria, tamen ad immortalitatem gloriae plus adfert desideratum esse a suis civibus quam omnino numquam esse violatum), mihi sine ullo iudicio populi profecto, cum amplissimis omnium iudiciis restitutorestituto Hς: restitutio P1GMe, maledicti locum aut criminis obtinebit?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi