Thesauros Edebiyat Hitabet De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices Cicero, Marcus Tullius
83 quaere haechaec PBb: hoc rell. ex Clodio, scriptore legum tuarum, iube adesse; latitat omnino, sed, si requiri iusseris, invenient hominem apud sororem tuam occultantem se capite demisso. sed si patrem tuum, civem medius fidius egregium dissimilemque vestri, nemo umquam sanus exsulem appellavit, qui, cum de eo tribunus plebis promulgasset, adesse propter iniquitatem illius Cinnani temporis noluit, eique imperium est abrogatum —si in illo poena legitima turpitudinem non habuit propter vim temporum, in me, cui dies dicta numquam est, qui reus non fui, qui numquam sum a tribuno plebis citatus, damnati poena esse potuit, ea praesertim quae ne in ipsa quidem rogatione praescriptaproscripta Graevius est?
84 ac vide quid intersit inter illum iniquissimum patris tui casum et hanc fortunam condicionemque nostram. patrem tuum, civem optimum, clarissimi viri filium, qui si viveret, qua severitate fuit, tu profecto non viveres, L. Philippus censor avunculum suum praeteriit in recitando senatu. nihil enim poterat dicere qua re rata non essent quae erant acta in ea re publica, in qua se illis ipsisipsis per incuriam om. Bait. temporibus censorem esse voluisset: me L. Cotta, homo censorius, in senatu iuratus dixit se, si censor tum esset cum ego aberam, meo loco senatorem recitaturum fuisse.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi