Thesauros Edebiyat Hitabet De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices Cicero, Marcus Tullius
70 atque hanc rem par illud simile, Piso et Gabinius, vidit, homines legum iudiciorumque metuentes, cum frequentissimus senatus eos ut de me referrent cotidie flagitaret, non se rem improbare dicebant, sed lege istius impediri. erat hoc verum; nam impediebantur, verum ea lege quam idem iste de Macedonia Syriaque tulerat. hanc tu, P. Lentule, neque privatus neque consul legem esse umquam putasti. nam tribunis plebis referentibus sententiam de me designatus consul saepe dixisti; ex Kalendis Ianuariis, quoad perfecta res est, de me rettulisti, legem promulgasti, tulisti; quorum tibi, si esset illa lex, nihil liceret. at etiam Q. Metellus, conlega tuus, clarissimus vir, quam legem esse homines alienissimi a P. Clodio iudicarent, Piso et Gabinius, eam nullam esse frater P. Clodi, cum de me ad senatum tecum una rettulit, iudicavit.
71 sed vero isti qui Clodi leges timuerunt, quem ad modum ceteras observarunt? senatus quidem, cuius est gravissimum iudicium de iure legum, quotienscumque de me consultus est, totiens eam nullam esseesse malit abesse Zielinski iudicavit. quod idem tu, Lentule, vidisti in ea lege quam de me tulisti. nam non est ita latum ut mihi Romam venire liceret, sed ut venirem; non enim voluisti id quod licebat ferre ut liceret, sed me ita esse in re publica magis ut arcessitus imperio populi Romani viderer quam adad b2, om. rell.: viderer ⟨ad⟩ adm. civ. quam restitutus Madv. prob. Zielinsk.: ad adm. civ. del. Karsten administrandam civitatem restitutus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi