Thesauros Edebiyat Hitabet De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices Cicero, Marcus Tullius
58 an veroAt vero Madv.: sed cf. § 79 in iudicio periculi nihil fuit: privilegium pertimui, ne, mihi praesenti si multa inrogaretur, nemo intercederet? tam inops autem ego eram ab amicis aut tam nuda res publica a magistratibus? quid? si vocatae tribus essent, proscriptionem non dicam in me, ita de sua salute merito, sed omnino in ullo civi comprobavissent? anAt Lehmann, si ego praesens fuissem, veteres illae copiae coniuratorum tuique perditi milites atque egentes et nova manusnova manus ut Graevius ita k: nova *nus P1 (novanos H): nova Bςt: nova vis P2GMb2 sceleratissimorum consulum corpori meo pepercissent? qui cum eorum omnium crudelitati scelerique cessissem, ne absens quidem luctu meo mentis eorum satiare potui.
59 quid enim vos uxor mea misera violarat, quam vexavistis, raptavistis, omni crudelitate lacerastis? quid mea filia, cuius fletus adsiduus sordesque lugubres vobis erant iucundae, ceterorum omnium mentis oculosque flectebant? quid parvus filius, quem, quam diu afui, nemo nisi lacrimantem confectumque vidit: quid fecerat quod eum totiens per insidias interficere voluistis? quid frater meus? qui cum aliquanto post meum discessum ex provincia venisset neque sibi vivendum nisi me restituto putaret, cum eius maeror, squalor incredibilis et inauditus omnibus mortalibus miserabilis videbatur, quotiens est ex vestro ferro ac manibus elapsus!

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi