55
verum haec furiosa vis vaesani tribuni plebis facile superari frangique potuit virorum bonorum vel virtute vel multitudine. quid? cum Gabinio Syria dabatur, Macedonia Pisoni, utrique infinitum imperium, ingens pecunia, ut tibi omnia permitterent, te adiuvarent, tibi manum, copias, tibi suos spectatosspectatos auct. Koch, Muell.: speratos codd. praeter Hbk (paratos): perditos Lahmeyer centuriones, tibi pecuniam, tibi familias compararent, te suis sceleratis contionibus sublevarent, senatus auctoritatem inriderent, equitibus Romanis mortem proscriptionemque minitarentur, me terrerent minis, mihi caedem et dimicationem denuntiarent, meam domum refertam viris bonis per amicos suos complerent proscriptionis metu, me frequentia nudarent virorum bonorum, me praesidio spoliarent senatus, pro me non modo pugnare amplissimum ordinem, sed etiam plorare et supplicare mutata veste prohiberent, ne tum quidem vis erat?
56
quid igitur ego cessigessi codd. pler., aut qui timor fuit? non dicam in me: fac me timidum esse natura: quid? illa tot virorum fortissimorum milia, quid? nostri equites Romani, quid? senatus, quid? denique omnes boni, si nulla erat vis, cur me flentes potius prosecuti sunt quam aut increpantes retinuerunt aut irati reliquerunt? an hoc timebam, si mecum ageretur more institutoque maiorum, ut possem praesens sustinere?