Thesauros Edebiyat Hitabet De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices Cicero, Marcus Tullius
51 tulisti de me ne reciperer, non ut exirem, quem tu ipse non poteras dicere non licere esse Romae. quid enim diceres? damnatum? certe non. expulsum? qui licuit? sed tamen ne id quidem est scriptum, ut exirem; poena est, qui receperit, quam omnes neglexerunt; eiectio nusquam est. verum sit: quid? operum publicorum exactio, quid? nominis inscriptio tibi num aliud videtur esse ac meorum bonorum direptio? praeterquam quod ne id quidem per legem Liciniam, ut ipse tibi curationem ferres, facere potuisti. quid? hoc ipsum quod nunc apud pontifices agis, te meam domum consecrasse, te monumentum fecisse in meis aedibus, te signum dedicasse, eaque te ex una rogatiuncula fecisse, unum et idem videtur esse atque id quod de me ipso nominatim tulisti?
52 tam herculehercule P1Hk: hercle P2Bt est unum quam quod idem tu lege una tulisti, ut Cyprius rex, cuius maiores huic populo socii atque amici semper fuerunt, cum bonis omnibus sub praeconem subiceretur et exsules Byzantium reducerentur. eidem, inquit, utraque de re negotium dedi. quid? si eidem negotium dedissetdedisset k ed. R.: dedisses rell. ut in Asia cistophorum flagitaret, inde iret in Hispaniam, cum RomamRomam Garat.: Romae codd. (Roma k): inde Lamb. decessisset, consulatum ei petere liceret, cum factus esset, provinciam Syriam obtineret,—quoniam de uno homine scriberet, una res esset?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi