48
hoc tu scriptore, hoc consiliario, hoc ministro omnium non bipedum solum sed etiam quadrupedumquadrip. Htw impurissimoimpurissimo spurcissimo Oberdick (Ael. Lamprid. Alex. Sever. 9. 4 omnium non solum bipedum sed etiam quadrupedum spurcissimo), rem publicam perdidisti; neque tu eras tam excors tamque demens ut nescires Clodiumhunc ante Clodium Hbk esse qui contra leges faceretfacere Momms., alios qui leges scribere solerent; sed neque eorum neque ceterorum, in quibus esset aliquid modestiae, cuiusquam tibi potestas fuit; neque tu legum scriptoribus isdem potuisti uti quibus ceteri, neque operum architectis, neque pontificem adhibere quem velles, postremo ne in praedae quidem societate mancipem aut praedempraedem Garat., Bait.: praedem socium codd. praeter GM (praedae socium) Hb (praedonum socium) extra tuorum gladiatorum numerum aut denique suffragi latorem in ista tua proscriptione quemquam nisi furem ac sicarium reperire potuisti.