46
acAt GMe si hoc de me potuit, quem honos, quem dignitas, quem causa, quem res publica tuebatur, cuius denique pecunia non expetebatur, cui nihil oberat praeter conversionem status et inclinationem communium temporum, quid tandem futurum est iis quorum vita remota ab honore populari et ab hac inlustri gratia est, pecuniae autem tantae sunt ut eas nimium multi egentes sumptuosi nobilesnobiles susp. Lange, qui et nobiles ignobiles coni. concupiscant?
47
date hanc tribuno plebis licentiam, et intuemini paulisper animis iuventutem et eos maxime qui inminere iam cupiditate videntur in tribuniciam potestatem: conlegia medius fidius tribunorum plebis tota reperientur, hoc iure firmato, quae coeant de hominum locupletissimorum bonis, praeda praesertim populari et spe largitionis oblata.
47
at quid tulit legum scriptor peritus et callidus? velitis ivbeatis vt M. Tvllio aqva et igniigni P1M: ignis P2B et pler. interdicatvr? crudele, nefarium, ne in sceleratissimo quidem civi sine iudicio ferundumferendum Btw! non tulit vt interdicatvr. quid ergo? vt interdictvm sit. O caenumO cenum BHt: oceanum P1: ocenum P2, o portentum, o scelus! hanc tibi legem Clodius scripsit spurciorem lingua sua, ut interdictum sit cui non sit interdictum? Sexte noster, bona venia, quoniam iam dialecticus es et haec quoque liguris, quod factum non est, ut sit factum, ferri ad populum aut verbis ullis sanciri aut suffragiis confirmari potest?