44
hanc vos igitur, pontifices, iudicio atque auctoritate vestra tribuno plebis potestatem dabitis, ut proscribere possit quos velit? quaero enim quid sit aliudsit aliu* P1 (aliud H): si tali vi P2 rell. nisinisi suppl. Landgraf (§§ 53, 54): ac Halm (§ 51) proscribereproscribere del. Lange velitis ivbeatis vt M. Tvllivs in civitate ne sit bonaqve eivs vt mea sint: ita enim re, etsire etsi Momms.: fecit si codd. (fecit etsi Hbk) aliis verbis, tulit. hoc plebei scitumplebiscitum HGbe et in mg. t est? haec lex, haec rogatio est? hoc vos pati potestis, hoc ferre civitas, ut singuli cives singulis versiculis e civitate tollantur? equidem iam perfunctus sum; nullam vim, nullum impetum metuo; explevi animos invidorum, placavi odia improborum, saturavi etiam perfidiam et scelus proditorum; denique de mea causa, quae videbatur perditis civibus ad invidiam esse proposita, iam omnes urbes, omnes ordines, omnes di atque homines iudicaverunt.