Thesauros Edebiyat Hitabet De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices Cicero, Marcus Tullius
40 sed haec de auspiciis, quae ego nunc perbreviter attingo, acta sunt a te. tu tuo praecipitante iam et debilitato tribunatu auspiciorum patronus subito exstitisti; tu M. Bibulum in contionem, tu augures produxisti; tibi interrogantitibi interroganti ut coni. Lahmeyer ita t: te interroganti (-ante HGMb2k) P rell. praeter e (te interrogati): a te interrogati Momms. augures responderunt, cum de caelo servatum sit, cum populo agi non posse; tibi M. Bibulus quaerenti se de caelo servasse respondit, idemque in contione dixit, ab Appio tuo fratre productus, te omnino, quod contra auspicia adoptatus esses, tribunum non fuisse. tua denique omnis actio posterioribus mensibus fuit, omnia quae C. Caesar egisset, quodquod et: quo PB: quae HGMbς: fort. quoniam Baiter contra auspicia essent acta, per senatum rescindi oportere; quod si fieret, dicebas te tuis umeris me custodem urbis in urbem relaturum. videte hominis amentiam per suumut suum b et ed. V.: ubi per suum Naugerius (1): quasi non ipse per suppl. Halm: cum tamen ipse per Lahmeyer tribunatum Caesaris actis inligatus teneretur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi