35
quid? sacra Clodiae gentis cur intereunt, quod in te est? quae omnis notio pontificum, cum adoptarereadoptarere Lamb.: adoptare PBe: -aret HGMbςt, esse debuit: nisi forte ex te ita quaesitum est, num perturbareperturbare Bt: -ari P1 rell. rem publicam seditionibus velles et ob eam causam adoptari, non ut eius filius esses, sed ut tribunus plebis fieres et funditus everteres civitatem. respondisti, credo, te ita velle. Pontificibus bona causa visa est: adprobaverunt. non aetas eius qui adoptabat est quaesita, ut inin Manutius: om. codd. Cn. Aufidio, M. Pupio, quorum uterque nostra memoria summa senectute alter Oresten, alter Pisonem adoptavit, quas adoptiones sicut alias innumerabilis hereditates nominis pecuniae sacrorum secutae sunt. tu neque Fonteius es, qui esse debebas, neque patris heres, neque amissis sacris paternis in haec adoptiva venisti. ita perturbatis sacris, contaminatis gentibus, et quam deseruisti et quam polluisti, iure Quiritium legitimo tutelarum et hereditatiumhereditatium PBGt: -tum HMeς relicto, factus es eius filius contra fas cuius per aetatem pater esse potuisti.