Thesauros Edebiyat Hitabet De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices Cicero, Marcus Tullius
31 qua re istam orationem qua es usus omittas licet, post illam sententiam quam dixeram de annona pontificum animos esse mutatos; proinde quasi isti aut de Cn. Pompeio aliter atque ego existimo sentiant, aut quid mihi pro exspectatione populi Romani, pro Cn. Pompei meritis erga me, pro ratione mei temporis faciendum fuerit ignorent, aut etiam, si cuius forte pontificis animum, quod certo scio aliter esse, mea sententia offendit, alio modo sit constituturus aut de religione pontifexpontifex Gulielmius: pontifices codd. praeter kM (-um) Hbc (-is) aut de re publica civis quam eum aut caerimoniarum ius aut civitatis salus coegerit.
32 intellego, pontifices, me plura extra causam dixisse quam aut opinio tulerittulerat Graev. aut voluntas mea; sed cum me purgatum vobis esse cuperem, tum etiam vestra in me attente audiendo benignitas provexit orationem meam. sed hoc compensabo brevitate eius orationis quae pertinet ad ipsam causamcausam ut cod. Car. Steph. ita t: rem k: cognitionem remque vestram b: om. rell. cognitionemque vestram; quae cum sit in ius religionis et in ius rei publicae distributa, religionis partem, quae multo est verbosior, praetermittampraetermittens HGMek, de iure rei publicae dicam.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi