Thesauros Edebiyat Hitabet De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices Cicero, Marcus Tullius
30 ego vero neque me tum desertum puto sed paene deditum, nec quae sint in illa rei publicae flamma gesta contra me, neque quo modo, neque per quos, patefaciundumpatefaciundum PHG: -endum Bkt vulg. mihi esse arbitror. si utile rei publicae fuit haurire me unum pro omnibus illam indignissimam calamitatem, etiam hoc utile est, quorum id scelere conflatum sit, me occultare et tacere. illud vero est hominis ingrati tacere, itaque libentissime praedicabo Cn. Pompeium studio et auctoritate aeque atqueatque add. Klotz: ut ed. V. (ut aeque unum k) unum quemque vestrum, opibus, contentione, precibus, periculis denique praecipue pro salute mea laborasse. hic tuis, P. LentulePubli PBHet, cum tu nihil aliud dies et noctes nisi de salute mea cogitares, consiliis omnibus interfuit; hic tibi gravissimus auctor ad instituendam, fidelissimus socius ad comparandam, fortissimus adiutor ad rem perficiendam fuit; hic municipia coloniasque adiit; hic Italiae totius auxilium cupientis imploravit, hic in senatu princeps sententiae fuit; idemque cumcum s. l. vetus manus in P. sententiamsententiam (causam ?) supplet A. C. Clark. Confert Rueck Sest. § 129: cum vir is qui ... patriae conservatae dedit dixisset, tum etiam pro salute mea populum Romanum obsecravit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi