Thesauros Edebiyat Hitabet De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices Cicero, Marcus Tullius
24 itane vero? tu provincias consularis, quas C. Gracchus, qui unus maxime popularis fuit, non modo non abstulit a senatu, sed etiam ut necesse esset quotannis constitui per senatum legelege Hotom.: decreta lege codd. (per senatum decretas Lange: per senatus decreta Klotz) sanxit, eas lege Sempronia per senatum decretas rescidisti, extra ordinem sine sorte nominatim dedisti non consulibus, sed rei publicae pestibus: nos, quod nominatim rei maximae paene iam desperatae summum virum saepe ad extrema rei publicae discrimina delectum praefecimus, a te reprehendemur? quid tandem? si quae tum in illis rei publicae tenebris caecisque nubibus et procellis, cum senatum a gubernaculis deiecisses, populum e navi exturbasses, ipse archipirata cum grege praedonum impurissimo plenissimis velis navigares—si quae tum promulgasti constituisti promisisti vendidisti perferre potuisses, ecquiecqui Halm: sed qui codd. (qui Hk) locus orbi terrarum vacuus extraordinariis fascibus atque imperio Clodiano fuisset?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi