Thesauros Edebiyat Hitabet De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices Cicero, Marcus Tullius
15 erant qui deos immortalis—id quod ego sentio—numine suo reditum meum dicerent comprobasse; non nulli autem illam remillam rem vilitatem Jeep: illam del. Ern. ad illamillam (ante rationem) codd.: ipsam Muell.: aliam Gesner. rationem coniecturamque revocabant, qui, quod in meo reditu spes oti et concordiae sita videbatur, in discessu autem cotidianus seditionis timor, iam paene belli depulso metu commutatam annonam esse dicebant; quae quia rursus in meo reditu facta erat durior, a me, cuius adventu fore vilitatem boni viri dictitabant, annona flagitabatur. ego denique non solum ab operis tuis impulsu tuo nominabar, sed etiam, depulsis ac dissipatis tuis copiis, a populo Romano universo, qui tum in Capitolium convenerat, cum illo die minus valerem, in senatum nominatim vocabar.
16 veni exspectatus; multis iam sententiis dictis rogatus sum sententiam; dixi rei publicae saluberrimam, mihi necessariam. petebatur a me frumenti copia, annonae vilitas: possem aliquid in ea re necne ratioin ea re necne ratio ut coni. Garat ita t: in ea regeneratio PBς: in ea re ... ratio G: in ea re gerenda Hbς non habebatur. flagitabar bonorum expostulatione: improborum convicia sustinere non poteram. delegavi amico locupletiori, non quo illi ita de me merito onus illud imponerem—succubuissem enim potius ipse—sed quia videbam id quod omnes, quod nos de Cn. Pompeio polliceremur, id illum fide consilio virtute auctoritate felicitate denique sua facillime perfecturum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi