137
videtisne praetori urbano negotium datum ut curaret ne id sacrum esset, et ut, si quae essent incisae aut inscriptae litterae, tollerentur? O tempora, o mores! tum censorem, hominem sanctissimum, simulacrum Concordiae dedicare pontifices in templo inaugurato prohibuerunt, post autem senatus in loco augusto consecratam iamiam Bait.: eam codd. aram tollendam ex auctoritate pontificum censuit neque ullum est passus ex ea dedicatione litterarum exstare monumentum: tu, procella patriae, turbo ac tempestas pacis atque oti, quod in naufragio rei publicae, tenebris offusis, demerso populo Romano, everso atque eiecto senatu dirueris, aedificaris, religione omni violata religionisreligionis Markland: rei PB: rei p. k et corr. c: res GMe visceribus eius qui Jeep (§ 23): hisce (eiusce k) rebus ut (et k) in codd.: eius civis aedibus qui Madv., fort. recte tamen nomine contaminaris, in visceribus eius qui urbemurbem P1: urbe quam (quod w) rell. suis laboribus ac periculis conservasset monumentum deletae rei publicae conlocaris, †ab aequitum nota dolorisab aequitum (equitum B) nota doloris P: ab (ob M) equitum notam doloris HGMe: ac nequitiae nota, dolore Jeep (Verr. ii, § 115): ad perpetuam notam doloris Koch: ad equitum notam, ad dolorem all. bonorum omnium sublato Q. Catuli nomine incideris, id sperasti rem publicam diutius quam quoad mecum simul expulsa careret his moenibus esse laturam?