Thesauros Edebiyat Hitabet De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices Cicero, Marcus Tullius
136 sed ut revertar ad ius publicum dedicandidedicandi M Muell. (§ 138) iudicandi rell., quod ipsi pontifices semper non solum ad suas caerimonias sed etiam ad populi iussa adcommodaverunt, habetis in commentariis vestris C. Cassium censorem de signo Concordiae dedicando ad pontificum conlegium rettulisse, eique M. Aemilium pontificem maximum pro conlegio respondisse, nisi eum populus Romanus nominatim praefecisset atque eius iussu faceret, non videri eameam Bait.: ea codd. posse recterecte posse Hbk Klotz, improb. Zielinsk. dedicari. quid? cum Licinia, virgo Vestalis summo loco nata, sanctissimo sacerdotio praedita, T. Flaminio Q. Metello consulibus aram et aediculam et pulvinar sub saxo dedicasset, nonne eam rem ex auctoritate senatus ad hoc conlegium Sex. Iulius praetor rettulit? cum P. Scaevola pontifex maximus pro conlegio respondit, qvod in loco pvblico Licinia, Gai filia, inivssv popvli dedicasset, sacrvm non viderier. quam quidem rem quanta tractaverit severitatetractaverit severitate Drechsler: sustulerit post sen. consulto add. Hbk edd. R. et V., post senatus Naugerius (1) (egerit Halm, persecutus sit Lamb.): qua quidem in re ... sen. fuerit coni. Muell. quantaque diligentia senatus, ex ipso senatus consultoSENATVS CONSVLTVM. Et potest quidem excidisse littera. R. (= Recita) facile cognoscetispost cognoscetis suppl. Lamb. Recita senatus consultum..

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi