Thesauros Edebiyat Hitabet De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices

De domo sua ad pontifices Cicero, Marcus Tullius
131 res illa plena iustitiae, sapientiae, dignitatis (censor enim, penes quem maiores nostri, id quod tu sustulisti, iudicium senatus de dignitatesenatus de dignitate ut GMw ita PBHbkt: senatoriae dignitatis Madv. essehis esse P1: his del. P2 voluerunt, Concordiae signum volebat in curia curiamque ei deae dedicare), praeclara voluntas atque omni laude dignadigna om. PH all.; praescribere enim se arbitrabatur ut sine studiis dissensionis sententiae dicerentur, si sedem ipsam ac templum publici consili religione Concordiae devinxisset. tu cum ferro, cum metu, cum edictis, cum privilegiis, cum praesentibus copiis perditorum, absentis exercitus terrore et minis, consulum societate et nefario foedere servitute oppressam civitatem teneres, libertatis signum posuisti magis ad ludibrium impudentiae quam ad simulationem religionis. ille in curia quae poterat sine cuiusquam incommodo dedicari, tu in civisdedicarit uin civis P: dedicari tu in civis BHk: dedicavit: tu Klotz: dedicari, signum concordiae, tu Naegelsb. optime de re publica meriti cruore ac paene ossibus simulacrum non libertatis publicae, sed licentiae conlocasti.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi