Thesauros Edebiyat Hitabet Cum Senatui gratias egit

Cum Senatui gratias egit

Cum Senatui gratias egit Cicero, Marcus Tullius
20 quam rationem pari virtute animo fide P. Sestius secutus pro mea salute, pro vestra auctoritate, pro statu civitatis nullas sibi inimicitias, nullam vim, nullos impetus, nullum vitae discrimen vitandum umquam putavit; qui causam senatus, exagitatam contionibus improborum, sic sua diligentia multitudini commendavit ut nihil tam populare quam vestrum nomen, nihil tam omnibus carum aliquando quam vestra auctoritas videretur; qui me cum omnibus rebus quibus tribunus plebis potuit defendit, tum reliquis officiis, iuxta ac si meus frater esset, sustentavit; cuius ego clientibus, libertis, familia, copiis, litteris ita sum sustentatus ut meae calamitatis non adiutor solum, verum etiam socius videretur.
21 iam ceterorum officia ac ac suppl. Halm: studiaque k et ed. R.: studia Kays. studia vidistis, quam cupidus mei C. Cestilius, quam studiosus vestri, quam non varius fuerit in causa. quid M. CispiusM. Cispius εe (Sest. § 76): mospius PH ? cui ego ipsi parenti fratrique eius sentio quantum debeam; qui, cum a me a me mea G: mihi Hs voluntas eorum in privato iudicio esset offensa, publici mei benefici memoria privatam offensionem oblitteraverunt. iam T. Fadius, qui mihi quaestor fuit, M. Curtius, cuius ego patri quaestor fui, studio amore animo huic necessitudini non defuerunt. multa de me C. Messius et amicitiae et rei publicae causa dixit: legem separatimsperatim PB: speciatim Gb2ks initio de salute mea promulgavit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi