Thesauros Edebiyat Hitabet Cum Senatui gratias egit

Cum Senatui gratias egit

Cum Senatui gratias egit Cicero, Marcus Tullius
18 nondum palam factum erat occidisse rem publicam, cum tibi arbitria funeris solvebantur: uno eodemque tempore domus mea diripiebatur, ardebat, bona ad vicinum consulem de Palatio, de Tusculano ad item vicinum alterum consulem deferebantur cum, isdem operis suffragium ferentibus, eodem gladiatore latore, vacuo non modo a bonis sed etiam a liberis atque inani foro, ignaro populo Romano quid ageretur, senatu vero oppresso et adflicto, duobus impiis nefariisque consulibus aerarium provinciae legiones imperia donabantur. Horum consulum ruinas vos consules vestra virtute fulsistis, summa tribunorum plebis praetorumque fide et diligentia sublevati.
19 quid ego de praestantissimo viro, T. Annio, dicam, aut quis de tali cive satis digne umquam loquetur? qui cum videret sceleratum civem aut domesticum potius hostem, si legibus uti liceret, iudicio esse frangendum, sin ipsa iudicia vis impediret ac tolleret, audaciam virtute, furorem fortitudine, temeritatem consilio, manum copiiscoiis P, om. Bb (manum manu Hbς ), vim vi esse superandam, primo de vi postulavit; postea quam ab eodem iudicia sublata esse vidit, ne ille omnia vi posset efficere curavit; qui docuit neque tecta neque templa nequeneque c forum nec curiam sine summa virtute ac maximis opibus et copiis ab intestino latrocinio posse defendi; qui primus post meum discessum metum bonis, spemspem ε: set P1: et P2H et pler. audacibus, timorem huic ordini, servitutem depulit civitati.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi