Thesauros Edebiyat Hitabet Cum Senatui gratias egit

Cum Senatui gratias egit

Cum Senatui gratias egit Cicero, Marcus Tullius
12 idemque postea, cum innumerabilis multitudo bonorum de Capitolio supplex ad eum sordidata venisset, cumque adulescentes nobilissimi cunctique equites Romani se ad lenonis impudicissimi pedes abiecissent, quo vultu cincinnatus ganeo non solum civium lacrimas verum etiam patriae preces repudiavit! neque eo contentus fuit, sed etiam in contionem escenditescendit P: descendit Bςt: ascendit GHbςsε eaque dixit quae, si eius vir Catilina revixisset, dicere non esset ausus, se Nonarum Decembrium quae me consule fuissent clivique Capitolini poenas ab equitibus Romanis esse repetiturum. neque solum id dixit, sed quos ei commodum fuit compellavit, LuciumLucium P rell. praeter s (L.) vero LamiamLamiam εs: iam PHGc all. , equitem Romanum, praestanti dignitate hominem et saluti meae pro familiaritate, rei publicae pro fortunis suis amicissimum, consul imperiosus exire exex ε (prob. Zielinski): om. rell. urbe iussit. et cum vos vestem mutandam censuissetis cunctique mutassetis atque idem omnes boni iam ante fecissent, ille unguentis oblitus cum toga praetexta, quam omnes praetores aedilesque tum abiecerant, inrisit squalorem vestrum et luctum gratissimae civitatis, fecitque, quod nemo umquam tyrannus, ut quo minuscum (quom) ante quo minus add. J. S. Reid occulte vestrum malum gemeretis nihil diceretnihil diceret codd.: nihil terreret Reid: nihil se intercedere ediceret Madv.: nihil diceret esse quod obstaret Lahmann: num nihil diceret impedire? ne aperte ... ediceret s. l. P2: om. Madv. Cf. Sest. xiv: Planc. § 87 edictoque suo non luctum patribus conscriptis sed indicia luctus ademerint: in Pis. § 18 maerorem relinquis, maeroris aufers insignia , ne aperte incommoda patriae lugeretis ediceret.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi