Thesauros Edebiyat Hitabet Cum populo gratias egi

Cum populo gratias egi

Cum populo gratias egi Cicero, Marcus Tullius
8 frater erat unus qui suo squalore vestros oculos inflecteret, qui suo fletu desiderium mei memoriamque renovaret; qui statuerat, Quirites, si vos me sibi non reddidissetis, eandem subire fortunam; tanto in me amore exstitit ut negaret fas esse non modo domicilio, sed ne sepulcro quidem se a me esse seiunctum. pro me praesente senatus hominumque praeterea viginti milia vestem mutaverunt, pro eodem meeodem me mg. Sbt: eodem 'cod. Lamb.': eo PBw: eo me Gee: me ss absente unius squalorem sordisque vidistis. Vnus hic, qui quidemqui quidem cod. Lallemand.: quidem P rell. (qui demum b2cs) in foro posset esse, mihi pietateadesse mihi, pietate Halm filius inventus est, beneficio parens, amore idem quiidemque P1 semper fuit frater. nam coniugis miserae squalor et luctus atque optimae filiae maeror adsiduus filique parviparvuli cs all. desiderium mei lacrimaeque pueriles aut itineribusaut itin. PB: aut om. rell. necessariis aut magnam partem tectis ac tenebris continebantur. qua re hoc maius est vestrum in nos promeritum, quod non multitudini propinquorum sed nobismet ipsis nos reddidistis.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi