6
nam cum in ipso beneficio vestro tanta magnitudo est ut eam complecti oratione non possim, tum in studiis vestris tanta animorum declarata est voluntas ut non solum calamitatem mihi detraxissedetraxistis Gee: detraxeritis s, sed etiam dignitatem auxisse videamini. non enim pro meo reditu ut pro P. Popili, nobilissimi hominis, adulescentes filii et multi praeterea cognati atque adfines deprecati sunt, non ut pro Q. Metello, clarissimo viro, iam spectata aetate filius, non L. Diadematus consularis, summa auctoritate vir, non C. Metellus censorius, non eorum liberi, non Q. MetellusQ. Metell. bksg Nepos, qui tum consulatum petebat, non sororum filii, Luculli, Servilii, Scipiones; permulti enim tum Metelli aut MetellarumMetellarum PBb: -orum codd. pler. (in Sen. § 37) liberi pro Q. Metelliaut Met ... Metelli s. l. P2: aut Met. lib. del. Halm reditu vobis ac patribus vestris supplicaverunt. quod si ipsius summa dignitas maximaeque res gestae non satis valerentvalerent bss: valent codd. pler.: valebant Halm. Cf. Balb. § 1, tamen filifilii Naugerius (1): illi codd.: illa ed. R. pietas, propinquorum preces, adulescentium squalor, maiorum natu lacrimae populum Romanum movere potuerunt.