5
quorsum igitur haec disputo? quorsum? ut intellegere possitis neminem umquam tanta eloquentia fuisse, neque tam divino atque incredibili genere dicendi, qui vestram magnitudinem multitudinemque beneficiorum quaequae c all. et add. s. l. H: qua P1: quã BSb rell. in me fratremque meum et liberos nostros contulistis non modo augere aut ornare oratione, sed enumerare aut consequi possit. A parentibus, id quod necesse erat, parvus sum procreatus, a vobis natus sum consularis. illi mihi fratrem incognitum qualis futurus esset dederunt, vos spectatum et incredibili pietate cognitum reddidistis. rem publicam illis accepi temporibus eam quae paene amissa est, a vobis eamvobis eam ks all.: vob. iam codd. pler. reciperavi quam aliquando omnes unius opera servatam iudicaverunt. di immortales mihi liberos dederunt, vos reddidistis. multa praeterea a dis immortalibus optata consecuti sumus: nisi vestra voluntas fuisset, omnibus divinis muneribus careremuscareremus b2s all.: caruerimus codd. pler. (cf. valeret § 10): caruissemus bkg. vestros denique honores, quos eramus gradatim singulos adsecuti, nunc a vobis universos habemus, ut quantum antea parentibus, quantum dis immortalibus, quantum vobismet ipsis, tantum hoc tempore universum cuncto populo Romano debeamus.