Thesauros Edebiyat Hitabet Cum populo gratias egi

Cum populo gratias egi

Cum populo gratias egi Cicero, Marcus Tullius
2 namque, QuiritesNamque, Quirites scripsi: Quirites codd. (laetor, Quirites. Et si ed. R. Et si enim Hotom.): Quare etsi (om. Quirites) Madv., Muell., etsi nihil est homini magis optandum quam prospera aequabilis perpetuaque fortuna secundo vitae sine ulla offensione cursu, tamen, si mihi tranquilla et placatapacata dett. omnia fuissent, incredibili quadam et paene divina, qua nunc vestro beneficio fruor, laetitiae voluptateNum laetitia et volup. (pro Sulla § 91) caruissem. quid dulcius hominum generi ab natura datum est quam sui cuique liberi? mihi vero et propter indulgentiam meam et propter excellens eorum ingenium vita sunt mea cariores: tamen non tanta voluptate erant suscepti quantatantae voluptati ... quantae Schol., Halm nunc sunt restituti.
3 nihil cuiquam fuit umquam iucundius quam mihi meus frater: non tam id sentiebam cum fruebar quam tum cum carebam, et postea quam vos me illi et mihi eum reddidistis. res familiaris sua quemque delectat: reliquae meae fortunae reciperatae plus mihi nunc voluptatis adferunt quam tum incolumesquam tum incolumes Lg. 25, Hotom.: quantum incolumitate P (corr. quam tum incolumitatis, et ita B rell.): quam tum in incolumitate Halm adferebant. amicitiae, consuetudines, vicinitates, clientelae, ludi denique et dies festi quid haberent voluptatis carendo magis intellexi quam fruendo.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi