Thesauros Edebiyat Hitabet Pro L. Flacco

Pro L. Flacco

Pro L. Flacco Cicero, Marcus Tullius
10 Vnde illud est: 'da mihi testimonium mutuum'? num Gallorum, num Hispanorum putatur? totum istud Graecorum est, ut etiam qui Graece nesciunt hoc quibus verbis a Graecis dici soleat sciant. itaque videte quo voltu, qua confidentia dicant; tum intellegetis qua religione dicant. numquam nobis ad rogatum respondent, semper accusatori plus quam ad rogatum, numquam laborant quem ad modum probent quod dicunt, sed quem ad modum se explicent dicendo. iratus Flacco dixit M. Lurco quod, ut ipse aiebat, libertus erat eius turpi iudicio condemnatus. nihil dixit quod laederet eum, cum cuperet; impediebat enim religio; tamen id quod dixit quanto cum pudore, quo tremore et pallore dixit!
11 quam promptus homo P. Septimius, quam iratus de iudicio et de vilico! tamen haesitabat, tamen eius iracundiae religio non numquam repugnabat. inimicus M. Caelius quod, cum in re manifesta putasset nefas esse publicanum iudicare contra publicanum, sublatus erat e numero recuperatorum, tamen tenuit se neque attulit in iudicium quicquam ad laedendum nisi voluntatem. hi si Graeci fuissent, ac nisi nostri mores ac disciplina plus valeret quam dolor ac simultas, omnes se spoliatos, vexatos, fortunis eversos esse dixissent. Graecus testis cum ea voluntate processit ut laedat, non iuris iurandi, sed laedendi verba meditatur; vinci, refelli, coargui putat esse turpissimum; ad id se parat, nihil curat aliud. itaque non optimus quisque nec gravissimus, sed impudentissimus loquacissimusque deligitur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi