Thesauros Edebiyat Hitabet Pro L. Flacco

Pro L. Flacco

Pro L. Flacco Cicero, Marcus Tullius
104 ac L. Flaccum quidem, iudices, si, quod di immortales omen avertant, gravis iniuria adflixerit, numquam tamen prospexisse vestrae saluti, consuluisse vobis, liberis, coniugibus, fortunis vestris paenitebit; semper ita sentiet, talem se animum et generis dignitati et pietati suae et patriae debuisse; vos ne paeniteat tali civi non pepercisse, per deos immortalis, iudices, providete. quotus enim quisque est qui hanc in re publica sectam sequatur, qui vobis, qui vestri similibus placere cupiat, qui optimi atque amplissimi cuiusque hominis atque ordinis auctoritatem magni putet, cum illam viam sibi videant expeditiorem ad honores et ad omnia quae concupiverunt? sed cetera sint eorum; sibi habeant potentiam, sibi honores, sibi ceterorum commodorum summas facultates; liceat eis qui haec salva esse voluerunt ipsis esse salvis.
105 nolite, iudices, existimare eos quibus integrum est, qui nondum ad honores accesserunt, non exspectare huius exitum iudici. si L. Flacco tantus amor in bonos omnis, tantum in rem publicam studium calamitati fuerit, quem posthac tam amentem fore putatis qui non illam viam vitae quam ante praecipitem et lubricam esse ducebat huic planae et stabili praeponendam esse arbitretur? quod si talium civium vos, iudices, taedet, ostendite; mutabunt sententiam qui potuerint; constituent quid agant quibus integrum est; nos qui iam progressi sumus hunc exitum nostrae temeritatis feremus. sin hoc animo quam plurimos esse voltis, declarabitis hoc iudicio quid sentiatis.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi