Thesauros Edebiyat Hitabet Pro L. Flacco

Pro L. Flacco

Pro L. Flacco Cicero, Marcus Tullius
83 ita scitote esse cetera, velut quod ait Lucceius, L. Flaccum sibi dare cupisse, ut a fide se abduceret, sestertium viciens. et eum tu accusas avaritiae quem dicis sestertium viciens voluisse perdere? nam quid emebat, cum te emebat? ut ad se transires? quam partem causae tibi daremus? an ut enuntiares consilia Laeli? qui testes ab eo prodirent? quid? nos non videbamus? habitare una? quis hoc nescit? tabulas in Laeli potestate fuisse? num dubium est? an ne vehementer, ne copiose accusares? nunc facis suspicionem; ita enim dixisti ut nescio quid a te impetratum esse videatur.
84 at enim androni Sextilio gravis iniuria facta est et non ferenda, quod, cum esset eius uxor Valeria intestato mortua, sic egit eam rem Flaccus quasi ad ipsum hereditas pertineret. in quo quid reprehendas scire cupio. quod falsum intenderit? qui doces? 'ingenua,' inquit, 'fuit.' O peritum iuris hominem! quid? ab ingenuis mulieribus hereditates lege non veniunt? 'in manum,' inquit, 'convenerat.' nunc audio; sed quaero, usu an coemptione? Vsu non potuit; nihil enim potest de tutela legitima nisi omnium tutorum auctoritate deminui. coemptione? omnibus ergo auctoribus; in quibus certe Flaccum fuisse non dices.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi