Thesauros Edebiyat Hitabet Pro L. Flacco

Pro L. Flacco

Pro L. Flacco Cicero, Marcus Tullius
72 verum esto; Catonis est dictum 'pedibus compensari pecuniam.' longe omnino a Tiberi ad Caicum, quo in loco etiam Agamemnon cum exercitu errasset, nisi ducem Telephum invenisset. sed concedo id quoque; placuit oppidum, regio delectavit. emisses. Amyntas est genere, honore, existimatione, pecunia princeps illius civitatis. huius socrum, mulierem imbecilli consili, satis locupletem, pellexit Decianus ad sese et, cum illa quid ageretur nesciret, in possessione praediorum eius familiam suam conlocavit; uxorem abduxit ab Amynta praegnantem, quae peperit apud Decianum filiam, hodieque apud Decianum est et uxor Amyntae et filia.
73 num quid harum rerum a me fingitur, Deciane? sciunt haec omnes nobiles, sciunt boni viri, sciunt denique noti homines, sciunt mediocres negotiatores. exsurge, Amynta, repete a Deciano non pecuniam, non praedia, socrum denique sibi habeat; restituat uxorem, reddat misero patri filiam. membra quidem, quae debilitavit lapidibus, fustibus, ferro, manus quas contudit, digitos quos confregit, nervos quos concidit, restituere non potest; filiam, filiam inquam, aerumnoso patri, Deciane, redde.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi