Thesauros Edebiyat Hitabet Pro L. Flacco

Pro L. Flacco

Pro L. Flacco Cicero, Marcus Tullius
55 itaque civitatis pudentis, ut ego semper existimavi, et gravis, ut ipsi existimari volunt, iustum dolorem querelasque cognoscite. quae pecunia fuerit apud se Flacci patris nomine a civitatibus, hanc a se esse ablatam queruntur. Alio loco quaeram quid licuerit Flacco; nunc tantum a Trallianis requiro, quam pecuniam ab se ablatam querantur, suamne dicant, sibi a civitatibus conlatam in usum suum. cupio audire. 'non,' inquit, 'dicimus.' quid igitur? 'delatam ad nos, creditam nobis L. Flacci patris nomine ad eius dies festos atque ludos.' quid tum?
56 'hanc te,' inquit, 'capere non licuit.' iam id videro, sed primum illud tenebo. queritur gravis, locuples, ornata civitas, quod non retinet alienum; spoliatam se dicit, quod id non habet quod eius non fuit. quid hoc impudentius dici aut fingi potest? delectum est oppidum, quo in oppido universa pecunia a tota Asia ad honores L. Flacci poneretur. haec pecunia tota ab honoribus translata est in quaestum et faenerationem; recuperata est multis post annis.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi