39
venio nunc ad Dorylensium testimonium; qui producti tabulas se publicas ad speluncas perdidisse dixerunt. O pastores nescio quos cupidos litterarum, si quidem nihil istis praeter litteras abstulerunt! sed aliud esse causae suspicamur, ne forte isti parum versuti esse videantur. Poena est, ut opinor, Dorylai gravior quam apud alios falsarum et corruptarum litterarum. si veras protulissent, criminis nihil erat, si falsas, erat poena. bellissimum putarunt dicere amissas.
40
quiescant igitur et me hoc in lucro ponere atque aliud agere patiantur. non sinunt. supplet enim iste nescio qui et privatim dicit se dedisse. hoc vero ferri nullo modo potest. qui de tabulis publicis recitat eis quae in accusatoris potestate fuerunt non debet habere auctoritatem; sed tamen iudicium fieri videtur, cum tabulae illae ipsae, cuicuimodi sunt, proferuntur. Cum vero is quem nemo vestrum vidit umquam, nemo qui mortalis esset audivit, tantum dicit: 'dedi,' dubitabitis, iudices, quin ab hoc ignotissimo Phryge nobilissimum civem vindicetis? atque huic eidem nuper tres equites Romani honesti et graves, cum in causa liberali eum qui adserebatur cognatum suum esse diceret, non crediderunt. qui hoc evenit ut, qui locuples testis doloris et sanguinis sui non fuerit, idem sit gravis auctor iniuriae publicae?