Thesauros Edebiyat Hitabet Pro Archia Poeta

Pro Archia Poeta

Pro Archia Poeta Cicero, Marcus Tullius
6 erat temporibus illis iucundus Q. Metello illi Numidico et eius PioPio eius Lambinus (contra Schol.) filio, audiebatur a M. Aemilio, vivebat cum Q. Catulo et patre et filio, a L. Crasso colebatur, Lucullos vero et Drusum et Octavios et Catonem et totam Hortensiorum domum devinctam consuetudine cum teneret, adficiebatur summo honore, quod eum non solum colebant qui aliquid percipere atque audire studebant verum etiam si qui forte simulabant. interim satis longolongo satis ςg intervallo, cum esset cum M. LuculloM. Schütz: L. codd. in Siciliam profectus et cum et cum et Lag. 9 ex ea provincia cum eodem Lucullo decederet, venit Heracleam. quae cum esset civitas aequissimo iure ac foedere, ascribi se in eam civitatem voluit idque, cum ipse per se dignus putaretur, tum auctoritate et gratia Luculli ab Heracliensibus impetravit.
7 data est civitas SilvaniSillani (Sila-G) codd.: corr. Hotoman lege et Carbonis: si qui foederatis civitatibus ascripti fuissent, si tum cum lex ferebatur in Italia domicilium habuissent et si sexaginta diebus apud praetorem essent professi. Cum hic domicilium Romae multos iam annos haberet, professus est apud praetorem

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi