Thesauros Edebiyat Hitabet Pro Archia Poeta

Pro Archia Poeta

Pro Archia Poeta Cicero, Marcus Tullius
24 quam multos scriptores rerum suarum magnus ille Alexander secum habuisse dicitur! atque is tamen, cum in Sigeo ad Achillis tumulum astitisset: 'o fortunate,' inquit, 'adulescens, qui tuae virtutis Homerum praeconem invenerisinveneris ebχc: inveneras (-nisti k) cett. !' et vere. nam, nisi IliasIlias Naugerius (2): illi (illa a: om. E) ars codd. illa exstitisset, idem tumulus qui corpus eius contexerat nomen etiam obruisset. quid? noster hic Magnus qui cum virtute fortunam adaequavit, nonne Theophanem Mytilenaeum, scriptorem rerum suarum, in contione militum civitate donavit, et nostri illi fortes viri, sed rustici ac milites, dulcedine quadam gloriae commoti quasi participes eiusdem laudis magno illud clamore approbaverunt?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi