Thesauros Edebiyat Hitabet Pro Archia Poeta

Pro Archia Poeta

Pro Archia Poeta Cicero, Marcus Tullius
22 carus fuit Africano superiori noster Ennius, itaque etiam in sepulcro Scipionum putatur is esse constitutus ex marmore. at eisex marmore. At iis Fascitellus: et marmoratis codd.: ex marmore; cuius Mommsen laudibus certe non solum ipse qui laudaturipse ... laudatur GEeab2: ipsi ... laudantur (-atur p) cett. sed etiam populi Romani nomen ornatur. in caelum huius proavus Cato tollitur; magnus honos populi Romani rebus adiungitur. omnes denique illi maximi, Marcelli, Fulvii non sine communi omnium nostrum laude decorantur. ergo illum qui haec fecerat, RudinumRudinum Schol., A. Augustinus: rudem tum (tu Ee: tamen ςgpς ) codd. hominem, maiores nostri in civitatem receperunt; nos hunc Heracliensem multisa multis Lambinus civitatibus expetitum, in hac autem legibus constitutum de nostra civitate eiciamuseiciamus G: eiecimus e: eiciemus cett. ?
23 nam si quis minorem gloriae fructum putat ex Graecis versibus percipi quam ex Latinis, vehementer errat, propterea quod Graeca leguntur in omnibus fere gentibus, Latina suis finibus exiguis sane continentur. qua re, si res eae quas gessimus orbis terrae regionibus definiuntur, cupere debemus, quo hominum nostrorumhominum nostrorum Bases: minus (om. c2k, del. Madvig) manuum nostrarum codd. tela pervenerint, eodem eodem eandem G: om. e gloriam famamque penetrare, quod cum ipsis populis de quorum rebus scribitur haec ampla sunt, tum eisiis χς: his cett. certe qui de vita gloriae causa dimicant hoc maximum et periculorum incitamentum est et laborum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi