Thesauros Edebiyat Hitabet Pro Archia Poeta

Pro Archia Poeta

Pro Archia Poeta Cicero, Marcus Tullius
21 Mithridaticum vero bellum magnum atque difficile et in multa varietate terra mariquemari terraque G versatum totum ab hoc expressum est; qui libri non modo L. Lucullum, fortissimum et clarissimum virum, verum etiam populi Romani nomen inlustrant. populus enim Romanus aperuit Lucullo imperante Pontum et regiis quondam opibus et ipsa natura etnatura et Mommsen: naturae (-ra ebχς ) codd. regioneregionis bχς vallatum, populi Romani exercitus eodem duce non maxima manu innumerabilis Armeniorum copias fudit, populi Romani laus est urbem amicissimam Cyzicenorum eiusdem consilio ex omni impetu regio atqueatque GEeb: ac cett.: atque e Halm totius belli ore ac faucibus ereptam esse atque servatam; nostra semper feretur et praedicabitur L. Lucullo dimicante, cum interfectis ducibus depressa hostium classis estest Heumann: et codd. , incredibilis apud Tenedum pugna illa navalis, nostra sunt tropaea, nostra monumenta, nostri triumphi. quae quae G1Ee: quia cett. (G2) quorum ingeniis efferunturefferuntur Görenz: haec (hec aςbg) feruntur codd.: ecferuntur Stürenberg , ab eis populi Romani fama celebratur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi