18
quotiens ego hunc Archiam vidi, iudices,—utar enim vestra benignitate, quoniam me in hoc novo genere dicendi tam diligenter attenditis—quotiens ego hunc vidi, cum litteram scripsisset nullam, magnum numerum optimorum versuum de eisiis χk, ed. V: his cett. ipsis rebus quae tum agerenturagebantur b2 dicere ex tempore, quotiensquotiens ego G revocatum eandem rem dicere commutatis verbis atque sententiis! quae vero accurate cogitateque scripsisset, ea sic vidi probari ut ad veterum scriptorum laudem perveniretperveniret GEe: pervenirent cett. . hunc ego non diligam, non admirer, non omni ratione defendendum putem? atque atque GEe: atqui cett. sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus, ceterarum rerum studia exex Müller: et codd. doctrina et praeceptis et arte constare, poetam natura ipsa valere et mentis viribus excitari et quasi divino quodam spiritu inflariinflammari b2: afflari ed. V . qua re suo iure noster ille Ennius 'sanctos' appellat poetas, quod quasi deorum aliquo dono atque munere commendaticommodati Gulielmius nobis esse videanturvidentur Ee .